Psalms 88

. CASS. Hic Psalmus de spe Christianorum et magnificentia Domini multa dicit, per quae nemo seducitur, qui digne supplicet, quod verus Israel ita intelligit. Primo de misericordia et veritate se cantare promittit Propheta. CASS., REM. Quomodo et gratias agit, qui miseriae non meminit? Quomodo autem plena beatitudo si memoria reatus mentem tangit? Sed saepe laeti tristium meminimus, et sani dolorum sine dolore, et inde amplius laeti et grati sumus; sic itaque et miseriae recordatio nil beatitudinis detrahit. Promissionem. In ore, non ex ore labitur, sed in ore diu tanquam dulce versatur. Hic dicit: Unde scit? et quae misericordiae Dei per Christum sint? AUG. Quas misericordias, et quam veritatem cantabo? Ecce. Quasi dicat: Ego homo secure dico, quod tu, Deus, dixisti, per Spiritum manifestati. AUG. Utrumque repetit, quod praedixit. Quia universae viae Domini misericordia et veritas. Non exhibetur veritas in impletione promissorum, nisi praecedat misericordia in remissione peccatorum. Denique, veritas Judaeis, quibus promissa facta sunt, pertinet, misericordia, gentibus: ut ait Apostolus: Rom. 15.. Qui enarrant gloriam Dei, per quos aedificatur misericordia. Securus est iste, ideo quia Deus dixit: securior, quia juravit. Juratio Dei promissionis est confirmatio, ex utroque fit homo Ethan, id est, robustus. CASS. Non est temporalis aedificatio misericordiae, sicut ruina iniquitatis temporalis est: destruitur enim iniquitas temporalis in quibusdam, ut in eis aedificetur aeterna misericordia, unde Jeremiae Dominus dicit: AUG. Generatio enim non potest, etc., usque ad sedebit et tunc in sanctis. CAS. Diapsalma. Secundo diversis modis laudes, et potentiam Dei describit, quasi, sicut dixisti, ita fiet. laudabunt. In omni enim misericordia perditorum, in justificatione impiorum quid laudamus nisi mirabilia Dei? Laudas quia surrexerunt mortui, plus lauda quia redempti sunt perditi. Vides enim hominem heri voraginem ebrietatis, hodie ornamentum sobrietatis. Vides enim hominem heri coenum luxuriae, hodie decus temperantiae: heri blasphematorem Dei, hodie laudatorem Dei. Vides hominem heri servum creaturae, hodie cultorem Creatoris: haec sunt mirabilia quae confitentur coeli. CASS. Vel sine Mirabilia quomodo omnia agit et administrat ubique. Veritas in Ecclesia ubi creditur, et quod Trinitas, prius Deus. AUG. Notandum quod idem sunt coeli et nubes, scilicet praedicatores. Sed coeli, praedicatores, propter fulgorem veritatis. quae nebulosae sunt propter mortalitatem carnis, et quia transeunt, ubi et abscondita, quae post in judicio clarebunt. Vel superis, vel hominibus. Ne ergo putetur tantum homo: ille enim naturalis, nos adoptivi; ille genitus, nos creati; ille ab aeterno genitus, nos in tempore facti; ille unicus, nos multi. ID. Angelos, vel homines, qui sunt stipatores ejus impares, qui ei dono ejus proximant. ID. Qui omnia fecisti, etc., usque ad tentari supra id quod potest homo. . Humiliatus est perdendo, quos tenebat; vulneratus percusso corde, ubi superbiebat. AUG. Scilicet draconem, qui in mari factus est ad illudendum ei, qui per humilem Christum, in quo alii sunt humiles, humiliantur; humiliavit se Christus, ut humiliaret superbum. Superbus enim superbos tenebat: vulneratur diabolus vulnerato Christo, nondum ex toto mortuus est. Aerias potestates vel Judaeos per mundum dispersos, vel de hominibus alios assumpsit qui sunt spolia diaboli, alios reliquisti quos post eum abire permisisti. etc. ID. Ideo in coelo triumphavit de diabolo, quia ejus est coelum; in terra de Judaea, quia ejus est terra. Cur ergo illi in alienis superbierunt? Cur ergo in eum se erigunt, cujus est ambitus mundi, et omnes creaturae quae in eo sunt? Diabolus. Saeculum. Stulte ergo in eum se erigunt, a quo creata sunt. AUG. Montes Syriae, et per eos gentes accipiuntur a parte totum per synedochen. Christo veniente allegorice. Judaei, ad quos primum lumen venit. Gentes, quae prius fuerunt anathematizatae. conjunctis in angulari lapide duobus parietibus. AUG. Veniens lumen a summo scilicet lumine, quo veniente fit anathema ejus, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo. Quod est: a te datum est ut illuminemur, ut anathema demus diabolo. . CASS. Dei aeterna, sed in judicio apparebit cum ipse videbitur juste judicare. Vel modo homines discernendo et justa tenendo, parant se sedem Domino. A similitudine praecursoris Domino hospitium praeparantis. etc. CASS. Ille scit, qui suam laetitiam non in sua, sed Domini virtute ponit, vel, qui, quod ore cantat, corde intelligit: unde sequitur hoc praemium, id est, in contemplatione Trinitatis perseverabunt. Jubilus, gaudium quod verbis explicari non potest, nec tamen penitus reticeri. CASS. Commendat gratiam, de qua jubilus. AUG. Vel in bene placito tuo, id est in Christo, ideo in ipso, quia assumpsit carnem nostram, in quo omnis spes. . CASS. Diapsalma. Tertio promissiones Patris de Christo. Superior laus non est dubia, quam paterna confirmat auctoritas. CASS. AUG. Quando disposuisti testamentum, vel cum haec diceres mihi, reliquis prophetis non enim ignoranter locuti sunt, sicut Montanus et quidam alii haeretici dixerunt. AUG. Manu fortem, servum obedientem, ideo in eo posui adjutorium. . ID. Diabolus, unde: Joan. 14.. Judas non apponet, non addet effectum voluntati. AUG. Cum facies ejus peccatores respicit, a criminibus separantur, quibus non est locus sub praesentia ejus. ID. Saepe misericordia et veritas commendantur nobis, etc., usque ad ubi haec sibi occurrunt. . Non solum de persistentibus, sed et de cadentibus haec promitto. . Quis enim est filius? etc., etc. AUG. Ipse non tollit misericordiam ei, qui Christianus quidem est: quod si homo ita iniquus est, ut fugiat accedente patre, ipse se alienat, non pater abjicit eum. . Profana esset promissio, si esset inexpleta. Nunquid propter malos pisces nihil ex illa sagena mittitur in vascula? Mittentur utique boni pisces, id est, quos praedestinavit. CASS. Homo frequenter, Deus qui non variatur. In homine Christo, in quo complendum erat quod juravi; vel David, id est Christo, per sanctitatem. Christiani. . AUG. Secundum animam, etc., usque ad in coelo, id est Christus. CASS. Diapsalma. Quarto adversa praedictis promissionibus ponit, ne putentur in alio impleri, quam in futuro tunc Christo. Quasi, Christianis haec bona, sed non Judaeis, qui se privaverunt promissione, et hoc est: Tu vero id est, unctum David, a regno repulisti pro peccato, quod commisit contra Uriam de Bethsabee; vel quia multa indigna passus; diu in tribulatione, promissa Judaeis, ad gentes lata sunt. AUG. Vel, haec omnia de Christo et Ecclesia, ad patibulum et in despectum dedisti. Vel, distulisti a gloria, ad tempus, vel secundum membra. . Promissio videtur eversa, et sancti profani reputantur. praelatos, dum occiduntur. Qui firmabant alios docendo, jam sunt timori, dum affliguntur, et quidam jam sunt direpti quae est Christus. . Id est praedicationem. sed dedisti ad passiones. etc., id est, quidam mundi defecerunt, et in terram redacti sunt. ut putatur, dum cito de vita auferuntur. AUG. Quare illa promisit Deus, etc., usque ad ut haec promissio in aliis exspectaretur. Haec omnia venerunt Judaeis, non tamen ablato eis Christo, et aeterno regno, sed dilato. Id est, regnum eorum ubique terrarum deletum est, quia jam non est de eis princeps. Quia diu staret regnum eorum, si sub Deo. Quia gestat opprobrium infidelitatis. AUG. Putabant se regnaturos in aeternum, sed minuisti dies regni eorum, ut non staret, juxta opinionem eorum. CASS. Diapsalma. Quinto. Ecce in quo impletae promissiones, scilicet in quae vivit, et eruit animam, id est, in Christo. AUG. Sed, usquequo non resuscitas Christum? Quae quae nihil, nisi per ipsum. nullus. In his jam postulat subvenire homini, vel specialiter Judaeis. ID. Dicit hoc David, carne positus in Judaeis, spe in Christo. Quae Et si Judaei deficiunt, non deficit non omnino interit radix, unde veniet Maria: et de ea veniet semen cui promissum est. Nam de populo illo virgo Maria, de virgine Maria caro Christi, et caro illa non est peccatrix, sed peccatorum mundatrix. Omnes filii hominum ierunt in vanitatem, non eos: unde ergo mundas eos a vanitate? per in quo est de quo subdit: ID. Nulli hoc convenit, nisi Christo: et si enim resurgentes invenit, et non ultra videbunt mortem: non tamen ipsi sed ille, qui CASS. Vel sic, nullus vivet, vel eruet animam: et cum hoc sit, Jam rogat promissiones impleri, quas David fecit. ID. Diapsalma. Sexto, in membris etiam implentur promissiones, non temporaliter, sed spiritualiter. Et loquitur in persona Ecclesiae. AUG. Ut remuneres, videtur oblitus, dum differt. CASS. Illati servis a multis gentibus. AUG. Quod ego Ecclesia id est, portavi. in secreto mentis, quia palam non audebat loqui. . CASS. Contra maledictiones gentium. AUG. Benedictus. Exclamatio ex visa claritate Christi.